monumenta.ch > Plinius > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 70
{XXVIII} In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti nec nisi radice, de cetero . . . . . levisque est materiae, set lentore quodam et duritie ac pallore commendabilis, ipsa vero arbor et topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem. oleastrum, in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis vocant, e silvestri, ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile.